Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 466
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem, accipito horizontalia eorundem 4 pri morum climatum horaria lineamenta, seorsum quidem ex antecedentibus praeparata: quae linea tis subtilibus circum A signum (con mune eorundem horariorum cen trum) horarijs circulis, in sua traducito interualla, productis per ipsa interualla lineolis, ex fluipso A centro sigillatim proceden MER IES. eli tibus. ueluti figura demonstrat. J& RELIQVORVM autem 4 climatum in plano VXYZ uerticalia, in hunc qui sequitur modum, depinges horologia. Diuide primum utrumque latus VZ &XY bifariam: trahitoque lineam meridianam, quae uocetur DE. in quam officio circini, traducito singulas di uisiones ipsius DE in quadrante descriptae, à signo quidem D uersus E: quas eisdem annotato literis, scilicet F, G, H, I, K, L, M, N. Et per signa K, L, M, N, transuersales utriusque ho rae sextae producito lineas, adinuicem parallelas, atque rectos cum meridiana efficientes an gulos. Quanquidem meridianam lineam diuides bifariam: &circa medium eiusdem punctum, 5 figurabis orbes, 4 rursum interualla caeteris 4 climatibus applicanda distinguentes: quorum infimum in linea K, sequens in linea L, succedens in linea M, &ultimum in N linea terminetur. In his ergo 4 interuallis, uerti calia reliquorum 4 climatum, seorsum alibi descripta, traduces horologia: productis ex pro prio centro, in respondens cuius libet interuallum, lineolis horarum indicibus. Vtpote, ex centro K pro 5 climate, L pro sexto, M pro septimo, &N pro succedenti octauo, uelut ipsa figura demonstrat. Inferiores porrò diuisiones ipsius DE, literis F, G, H, I, anotatae, 4 priorum climatum horologijs, in horizontali plano QRST descriptis (ut infra uidebis) inseruient.