Latin
CVM VOLVERIS
Oronce Finé, Protomathesis 474
Unproofread scanNot analysed yet
INRECTO igitur sphaerae situ, Aequator ABGD antecedentis proximae descriptionis, ad rectos angulos excitabitur super plano AEFG, signo C ad signum H constituto: Hic autem, extremitas LN, in F signum dirigetur, Aequatore GHIK intra suum deferentem collocato. Item, quemadmodum sub polo, idem Aequator ABCD, iungetur cum plano AEFG, sursum leuato axe: sic &in hoc horario, pars axis LN ad signum A, atque signum I cum ipso F respondenter locabitur.