Latin
DECIMA
Oronce Finé, Protomathesis 474-2
Unproofread scanNot analysed yet
DECIMA. PROPOSITIO ¶Horarum lineamenta, super plano Meridianum orthogonaliter intersecante, &in rectum axis Mundi coextenso, ad Horizontem uerò inclinato, respondenter fabricare. VEMADMODVM IN AEQVINOCTIALI PLANOI aequales contingunt horarum anguli, quindenos ipsius Aequatoris gradus includentes: sic &in planis, eundem Aequatorem ad rectos diuidentibus angulos, &in longum axis Mundi coextensis, maxima contingit horariorum interuallorum diuersitas. Nam ipsae horariae lineae, tametsi ad utrumque Mundipolum conuenire diffiniantur, nullum tamen causare uidentur angulum: sed tum inuicem, tum ipsi Meridianae describuntur parallelae. ueluti secundo, atque tertio numero praecedentis octauae propositionis, triplici dilucidauimus exemplo: &ex sequentibus, licebit facile comprehendere. Plana siquidem apud nos existentia, uel imaginata, non aliam uidentur habere rationem, quàm si forent in centro Mundi constituta: propterea, quòd semidiameter Terrae, quoad semidiametrum orbii Solaris, haud perceptibilis uidetur esse quantitatis. In planis itaque super axe Mundi constitutis, &utrunque tam Aequatorem quàm Meridianum ad rectos dirimentia bus angulos, atque ueluti tecta domorum ad Austrum conuersa, Horizontem uersus inclinatis: horarum interualla, non inuicem concurrentibus, sed parallelis sunt diei stinguenda lineolis, praefatos horarios circulos repraesentantibus. VT IGITVR propositum exequamur institutum, construemus in primis h qm rarium portatile: dein aliud quodlibet, indifferenter lineare docebimus. Describe itaque primum, ad datam poli sublimitatem triangulum AFH, unà cum reliquis ad protypum spectantibus instrumentum: iuxta doctrinam ipsius primae propon tionis. Postmodùm, ex solida quapiam &electa materia, prisma fabricetur, tribus rectangulis &altera parte longioribus, binisque trilateris, ipsi AF II praeparato triangi lo similibus, aequalibusque superficiebus terminatum: cuius praecipua &ad Austrum conuertenda superficies, esto ABCF, lata quidem secundum AF subtensam, &circiter in duplo longa. dorsi autem latitudo, siue altitudo plani ABCF, ipsi FH: basis uerò ipsi HA, praefati trianguli AFH, sit aequalis. Diuidatur consequenter AB latus bifariam, in D: &à signo D, perpendicularis excitetur DE, utrique &AF, &BG parallela. erit enim recta DE, linea meridiana, in logum axis Mundi coextensa. Deinde, sumpta ex ipso protypo recta HL, secetur eidem aequalis ab ipsa DE: sitque DG. Et centro G, interuallo autem secundum LN aut LO, describe circulum Aequatorem, ipsi NO circulo prorsus aequalem: quem his obsignato literis, M, I, N, &producto dimetiente MN, unà cum meridiana DE orthogono, in 4 diuidito quas drantes. Per datum insuper signum I, contangens &subtilis linea producatur, KL: ad rectos quidem angulos cum DE, &utrique AB atque CF parallela. et diuiso! quadrante IN, in sex partes aequales: per quamlibet ipsius quadrantis diuisionem, rectae &subtiles ex centro G producantur lineolae, in rectam KL ad signa quidem O, P, Q,R, L, incidentes. quae quidem signa, in reliquam partem IK, officio circini, suo traducantur ordine: sintque S, T, V, X, K.