Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 485
Unproofread scanNot analysed yet
Data insuper AG recta, secetur illi aequalis Al &à puncto H, demitte perpendicularem super AC, ipsi quidem AD parallelam, sitquem HI: cui rursum aequalis secetur ex AD, à signo A uersus D, quae sit AK. Constitue prae terea rectam AB, ipsi FG aequalem: erit enim B, centrum delineandarum horarum Duc igitur consequenter ex B, in K, rectam lineam BK: in cuius rectum, triangula ris horarum index, tandem constituetur. Per datum insuper signum K, transuersalis agatur LKO, cum eadem BK orthogonalis, intersecans meridianam BC in signoquidem O, ac ultro citroque signum K in directum quantumlibet extensa: à qua qiii dem linea, secato KL, ipsi AI praecisè coaequalem, &connectito rectam BL. indicas bit enim KL, quantùm extolli debeat prominens horarum index, ex B centro demins tendus: BL, autem ipsius indicis longitudinem. Ducito rursum, ex puncto K in BL rectii perpendicularem KM: nam haec, semidiametrum Aequatoris horarij designabis Truncabis igitur ex recta BK, à puncto K uersus B, ipsi KM aequalem, utpote Ri erit namque punctum N, centrum ipsius Aequatoris, ex quo futurarum horarum pro ducentur lineamenta. Centro ergo N, interuallo autem NK, figurato circulum Aequatorem PQRS, rectam LKO ad amussim contangentem: quemquidem cis culum PQRS, binis diametris PR &QS, in 4 diuide quadrantes: sic tamen, uter tensa RP cadat in punctum O, ubi contingentiae linea LKO secat BC meridianam Quemlibet demum Aequatoris quadrantem subdiuidito in 6 partes aequales: &ex t tro N, per 6 diuisiones antè, totidemque post signum K, subtilibus emissis lineolis ll contangentem LKO sigillatim incidentibus: producito tandem ex centro B lineas lo rarias, in quamlibet diuisionem ipsius LKO saepius expresso modo coincidentes, una qm eidem LKO parallela. Quas quidem lineas horarias suis ornato numeris, intra lineatm circa B centrum semicirculos, à sinistra uersus dextram ordinatis: sic tamen, ut duode ma siue meridiana, in recta BC terminetur. Erige finaliter proprium horarum indissi super rectam BK orthogonum, ad similitudinem trianguli BKL fabricatum.