Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 486
Unproofread scanNot analysed yet
Quem admodum ex subiecta potes elicere figura: ad latitudinem 48 graduum, suppolius dati plani ab ortu ad Meridianum inclinatione graduum 30, in exemplum delineau, Xae 4 Quantò minor igitur in orientalibus horologijs fuerit angulus inclinationis ipsius plani, tantò plures inscribentur horae antemeridianae, post meridiem autem deseruientes pauciores: cuius oppositum occiduis horologijs necessum erit accidere: Nam horologia quae ortum directè respiciunt, antemeridianis horis: quae autem propectant ad occasum, pomeridianis tantùm accommodari, quemadmodùm ad Austrum conuersa, 6 ante, totidemque post meridiem horas admittere, supra monstrauimus. Vnde fit, ut inter ortum uel occasum &ipsum meridiem constitu tis, plures antemeridianae quàm pomeridianae, uel econtrariò, describantur horae: pro data planorum ad ipsum Meridianum inclinatione. J CVM AVTEM PLANVM ab occasu uersus eundem Meridianum inclina bitur, prospectans inter ipsum occidentem &meridiem: non aliter figurabis hora rum lineamenta, quàm supra tradidimus, inuerso tantùm singulorum ordine, hoc est, quae dextra sunt uersus laeuam, quae autem laeua dextrorsum annotabis: obseruata tum lineamentorum, tum etiam literarum simili contextura, immutatis quoque horarum numeris, prout singulorum uidetur exoptare respondentia. Quaequidem omnia, cùm ex praedictis, coadiuuante figurata descriptione, colligere sit admodùm facile: uerbum addere, superfluum existimamus.