Latin
5.1 to 5.4
Oronce Finé, Protomathesis 5.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Desiderabam igitur, aliquid melioris elucidationis rei mathematicae posse praestare: &futuros bonarum artium amatores, hac saltem in parte dirigere. Vt non solùm mihi ipsi natum, neque uelle uiuere, sed studiosae ac erudita iuuentuti utcunque prodesse uoluisse testarer. Ob ipsam propterea Mathematicam Philosophiam (quam mihi selegi peculiarem) domum &patriam dereliqui: nolens ab humanissimo, &cùm in omni philosophia, tum in arte medica non uulgariter erudito, patre meo Francisco Fineo degenerare, quem mea irreparabili iactura mors immatura sustulit. Eo itaque, Dei atque naturae benignitate, sum perductus: ut praefatas Mathematicas disciplinas, praeter omnium expectationem, in praeclara Parisiorum Vniuersitate, ab hinc multis annis fuerim &publicè &priuatim interpretatus, ne dicam penè mortuas suscitauerim: quanquàm plaerique malè feriati de mea sortuna supra modum solliciti id mihi uitio adscriberent, hoc potissimum frequentius in me retorquentes, quòd tali studio moriturus essem pauperrimus. Vnde succisiuis horis (multa passus interca) praesens opus tandem aedidi: quod Protomathesim libuit inscribere. Quantum autem rei Mathematicae &ornamento &adminiculo sit adfuturum: tibi Rex humanissime &ijs relinquimus iudicandum, qui ad aequi bonique semper consulendum uidentur esse faciles. Ipsum porrò quantulumcunque sit opus, tuae Regali maiestati iamdudum consecraui. Nam praeter id quòd humanioribus literis sis non mediocriter imbutus, cognoui te Mathematicis oblectamentis, porissimum Cosmographicis, delectari plurimùm. Vnde non poteram mihi non persuadere, tuam pientissimam clementiam his frugum nostrarum primitijs, ad commiserationem excitari uel facilè posse: futurum quoque, ut ipsae bonae literae siue disciplinae, regium tandem nanciscerentur mecoenatem. Nec me concepta fefellit opinio: quoniam stabilitis Graecae ac Hebraicae linguae non aspernandis interpretibus, tua praeoccurrens munificentia (nondum absoluto opere) in publicum liberalium Mathematicarum me simul ordinasti professorem: imò (quod uniuersos studiosos summa iam uidetur afficere letitia) commodissimum, amplissimisque prouentibus dotatum collegium, in sempiternum literarum decus &augmentum, fundare est in animo. Diuinum certè potius, quàm humanum, hoc est, uerè Regium, tantoque Principe dignum excogitatum.