Latin
5.5 to 5.6
Oronce Finé, Protomathesis 5.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si Deus ipse, ad optatum finem dignetur aliquando perducere: uidebis uniuersam Galliam, iam fideliores amplectentem literas, caeteras nationes, non secus ac Lilium spinas, breui tempore superare. Theologos in primis natiuam sacrae scripturae consequi puritatem, tandemque fieri meliores: Philosophos sophistis succedere, &iusto deinceps titulo philosophicae dignitatis laurea donari: Medicos humanis passionibus foelicius consulere, nec amplius cum tanto mortalium periculo suas uenditare coniecturas: Rerum tandem humanarum iudices aequiores, mitioresque succedere (quos omnium artium expedit habere cognitionem) &publicam utilitatem, potius, quàm priuatam (ut tenentur) aliquando procurare: &in summa, omnes ad saniora tendere, &Christianam tandem induere pietatem. Adde quòd non ipso tantùm nomine, uel prudentia, aut magnanimitate primus inter Reges, sed primus quoque disciplinarum instaurator perpetuò nuncupaberis. Age igitur Princeps clarissime, &tam foelici beneficio uniuersos studiosos, tuae non pigeat perpetuò deuincire magnificentiae. interea autem digneris hanc Protomathesim nostram, &conceptos inde labores, dum grauiora sub tuo foelici nomine, ac in reipub. literariae fauorem praeparamus, solita munificentia atque liberalitate suscipere. Vale Christianissime Rex. Lutetiae Parisiorum Calendis lanuarij 1531.