Latin
SD VVLGATAS ITAQVAE FRACTIONES REPRAESENTA- 3
Oronce Finé, Protomathesis 53
Unproofread scanNot analysed yet
Offeratur in exemplum haec fractio –,ubi 4 denominator superat 3 numeratorem unitate: idcirco talis fractio –,deficit ab integro per unum quartum. Item haec fractio /,quatuor decimis ab integro distat: propterea quòd 10 denominator, superet 6 numeratorem quatuor unitatibus. De caeteris quibuscunque fractionibus, eadem est habenda ratio. DE FRACTIONE autem, quae est alterius fractionis fractio, eadem ratio 7 prorsus habenda est: facta solummodo ad principaliorem fractionem relatione, quemadmodum de fractione simplici, respectu integri iussimus obseruandum. Neque opus est nouo discursu: nisi uolueris praedicta in uanum reiterare. Hoc unum tamen generale seruabis documentum: talem uidelicet fractionem nunquàm ualere integrum, sed ab eodem integro tanto magis deficere, quanto alterutrius uel utriusque fractionis denominator maior extiterit. Nam-, „plus accedunt ad integrum, quàm &cetera. De reductione praedictarum fractionum.