Latin
Caput II
Oronce Finé, Protomathesis 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput II. NIVERSA VVLGARIVM FRACTIONVM PRACTI-I ca, expeditaque reliquarum succedentium operationum supputatio, ab ipsa reductione pendere uidetur: quoniam absoluta propositarum fractionum reductione, facilè est uel ipsas iuuicem addere, aut subtrahere mutuo, uel reliquas operandi rationes adimplere. Operaepretium ergo duximus, prius quàm ad reliqua deueniamus, exactam reductionis artem, caeteris anteponere fractionum operationibus. Reducere igitur in fractionibus uulgaribus, est 2 oblatum integrorum numerum, in liberae denominationis fractionem, uel è contra: cuiusuis item denominationis fractionem, in subtiliorem, aut grossiorem transmutare: nec non duas, pluresue diuersae nomenclaturae fractiones, in unam eiusdemue denominationis fractionem conuertere. Grossiores solemus adpellare fractiones, quae potentia maiores existunt, &minorem habent denominatorem: subtiliores autem, quae à maiori denominantur numero, &potentia sunt minores. Verbi gratia, unum secundum majus est uno tertio, &unum tertium uno quarto, &ita de reliquis: tametsi binarius denominator secundi, minor sit ternario à quo tertium denominatur, ac ipse ternarius minor existat quaternario, unde quartum suam obtinet denominationem. de caeteris idem respondenter censendum est. Inter fractiones autem quae eiusdem sunt denominationis, illa maior dicitur, cuius numerator ma ior est: minor autem, quae minorem habet numeratorem. Omnes porrò fractiones, quae similem inter suos numeratores &denominatores uidentur obseruare rationem, sunt adinuicem aequales, idem uidelicet in ualore repraesentantes: ueluti Fe. sunt —&similes, inter quas sesqualtera denominatoris ad numera torem obseruatur habitudo. quemadmodum enim 3 continet 2 semel, &dimidiam eiusdem binarij partem, ita &6 se habet ad 4, &9 ad 6, &15 ad 10, atque 18 ad 12: quaelibet igitur propositarum fractionum (si debitè consyderetur) duo tertia ualet integri. Idem iudicato de quibuscumque similibus, inter quarum numeratores &denominatores eadem ratio, uel habitudo seruatur: cuiusmodi sunt hae, quae sequuntur. ARITH.