Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 537
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodùm ex praecedenti potes elicere figura: ad saepius assumptam poli borealis eleuationem 48 graduum &40 minutorum delineata. ORELIQVVN EST IGITVR, VT EX HOC ITA CONSTRVO cto quadrante, aequales horas, lucente Sole, inuestigare doceamus. Operaeprecium est itaque, uerum locum ipsius Solis ex uulgari quopiam deprehendere calculo Quo obtento, extendito filum per notatam similem partem in Zodiaco KL: &moueto currentem indicem, usque ad lineam meridianam: dextram quidem uel aestiuam, si Sol boream occupauerit Eclipticae medietatem: hyemalem autem &sinistram, dum austrinam Eclipticae partem offendetur possidere. Obijcito postmodùm ipsi Soli radianti, latus AB: &eleuato, deprimitóue tandiu quadran tem, donec radius solaris per utriusque pinnacidij congrediatur foramina, idque desmisso semper liberè perpendiculo. Nam index horarius filo colligatus, propositam tibi monstrabit horam, non secus ac de inaequali proxima docuimus propositione: hoc solùm excepto, utpote, quòd dum Sol aestiuam Eclipticae partem ori cupauerit, animaduertenda sunt horarum lineamenta ab Aequatore FG, uersus dextram coextensa: quandiu autem in brumali fuerit Eclipticae medietate, ute dum esse horarum distinctionibus, ab Aequatore laeuorsum inclinatis. Poteris &ipsum Zodiacum KL, in directum ipsius GE intrinsecè figurare, eoque haud dissi militer uti: quemadmodùm ex supradictis (modò non prorsus careas ingeniocolligere uel facile potes. Quòd si per mediam horarum contexturam, eoruns dem signorum iuuet extendere distinctiones: tunc carere poteris ipso KL Zodia co, simul atque nodulocursore, siue horarum indice. Vbi nanque filum, datum Solli locum intersecauerit: illic horam propositam, tunc simul occurrere probabis: Adde, quòd ipsius Solis altitudo, per hunc quadrantem, non secus ac per ipsum antecedentem colligitur. Item, si intra partem AEG quadratum geometricum, uel utriusque umbrae gnomonem descripseris: poteris eundem quadrantem, dimetiendis rerum longitudinibus respondenter adcommodare.