Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 537-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO Eundem quadrantem horarium, per lineas curuas, respondenter conficere. STO RVRSVM QVADRANS A,B, C: IN QVO, CIRCVNESI rentiae BC parallelus circunscribatur DE, in 90 partes inuicem aequales saepius expresso more distributus: unà cum ipso KL Zodiaco, ad datam porim sublimitatem, per meridianas ipsius Solis altitudines figurato. Describito postin modùm super rectam AE, dimidium circulum AFE: repraesentabit enim lineam mersdianam, qualem octaua propositione pro sexta inaequali reposuimus. Et em. Ia co sequenter ex A centro regula, per initium Arietis aut Librae ipsius KL Zodiaci: ubii regula secauerit eandem meridianam AFE, facito notam F. Applicata rursum ex eodem centro A regula, per utriusque solstitij terminos: obsignato pariter eiusdem regulem sectiones cum ipsa AEF, sintque G &H. Et centro A, interuallis autem AF, AG, &AH, parallelos circumscribito. quorum is qui per F, repraesentabit Aequatorem: qui autem per G describitur, Cancri tropicum: &qui per H, tropicum imitabitur Ca pricorni. Idem respondenter facito, de reliquorum signorum, atque partium eorun3 dem distinctoribus.