Latin
Caput II
Oronce Finé, Protomathesis 54
Unproofread scanNot analysed yet
,&,ubi duplam, uel eiuscemodi —,&1 in quibus triplam, denominator ad numeratorem uidetur obtinere rationem. Quod uelim diligenter animaduertas: si multiplicem operando cupias euitare laborem. Qualiter integra SIN PRIMIS ITAQVE CONTINGIT, INTEGRA, AD SIMad simplicem fractionem reducenda. plicem &uoluntariam (ut à leuioribus incipiamus) uelle reducere fractionem: quod, iuxta doctrinam sexti capitis antecedentis, in hunc poteris absoluere modum. Oblatum integrorum numerum, duc in denominatorem fractionis, ad quam ipsa uis integra reducere: numerus enim ex tali multiplicatione productus, numeratorem datae fractionis ostendet. hunc porrò numeratorem, si super ipsum denominatorem locaueris, posita inter utrunque lineuncula: optatum fractionis numerum, oblatis inExemplum. tegris respondentem obtinebis. Exempli causa, dentur 4 integra ad septima reducenda. multiplicabis igitur 4, per 7, fient 28: quae locabis supra 7, hoc modo, concludes igitur 4 integra, 28 septima continere. Idem fac de caeteris. Simplicis fractionis DATSIEDIVERSO ad integra, simplicem aliquam uolueris reducere ad intrgra reductis fractionem: ita facito. Diuide numeratorem oblatae fractionis, per denominatorem eiusdem: &numerus quotiens indicabit, quot integra ipsa fractio proposita restituat. Quòd si contingat, absoluta diuisione aliquod superesse residuum: id denomi nationem retinebit, à praeassumptae &reducendae fractionis denominatore. Exemplum. Dentur in exemplum, +ad integra reducenda. partire itaque 28, per 7, prouenient 4: concludas ergo praefata +,restituere praecise 4 integra. Rursum offerantur +,ad integra pariter reducenda. Diuide 30, per 4, habebisque pro quotiente numero 7 integra: remanentibus duabus unitatibus, quae 1+/ dicentur. Notandum. Quoties autem numerator oblatae fractionis, per denominatorem eiusdem diuidi minimè poterit: iudicabis ipsam fractionem non ualere I integrum, sed tot partibus eiusdem denominationis (cuius est ipsa fractio) ab integro deficere, quot unitatibus denominator numeratorem excedit. quemadmodum numero sexto, primi capitis huius secundi libri, nuper admonuimus, cum fractionum ualorem exprimeremus. De redustionefra