Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 578-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. In obliqua sphaera, idem quod proxima edocuit propositio, respondenter inquirere. CCIPITO RECTAM ASCENSIONEM DATI CVIVSN cunque gradus Eclipticae, aut stellae propositae, per antecedentem 16 pro positionem. Extendito postea uolubilem indicem, super datum Eclipticum gradum, aut stellam ipsam propositam: obsignatoque partem lineae fiducialis, eidem gradui uel stellae respondentem. Traducito tandem hanc ita notatam indicis palticulam ad tuae regionis Horizonem. Quot enim intercipientur gradus inter rectum Horizontem &fidelem indicis lineam, tanta erit ascensionalis differentia inter recto &datum obliquum sphaerae situm: quae differentia, semper est eadem cum discrepantia maximae atque minimae diei super diem nocti aequalem 12 horarum. Hanc itaque differentiam ascensionalem, aufer ab ascensione recta, si gradus aut stella data fuerit in borea Bcli pticae parte: uel adde ipsam differentiam, si in australi reperta fuerit. Colligetur enim aut relinquetur dati gradus, oblatiue syderis ascensio ad datam obliquitatem sphaiEx quibus haud difficile colligere poteris, quantus arcus ipsius Eclipticae des betur siue respondeat cuicunque ascensioni rectae uel obliquae: per conuersam s pradictorum operandi rationem. ROPOg11 QUADRANTVM LIBER IIII Fo. 208.