Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 579
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVIII. Cuiuslibet signi uel arcus Eclipicae dati, ascensionem in recta uel obliqua sphaera seorsum perscrutari. X ALTERVTRA DVARVM ANTECEDENTIVM PROpositionum, disce rectam uel obliquam ascensionem utriusque termini, hoc est, initij atque finis dati signi uel arcus Eclipticae. Subducito postea minorem à maiori: relinquetur enim ascensio dati signi, uel arcus scorsum considerati. Ex quibus licebit uel facile colligere, quae signa rectius, quaeue obliquius ascenCorollarium. dant: necnon quae similes nanciscuntur ascensiones. Quemadmodùm ex tertio &quarto capitibus libri tertij Cosmographiae nostrae luculenter expressimus: suisque dilucidauimus exemplis. PROPOSITIO. XIX. Gradum Eclipricae cum quo datastella oritur &occidit, in utroque sphaerae situ perscrutari.