Latin
A REGIA MAIESTATE
Oronce Finé, Protomathesis 6
Unproofread scanNot analysed yet
A REGIA MAIESTATE PER AVTHOREM IMPETRATI. VVM ORONTIVS FINEVS DELPHINAS, LIBERAlium disciplinarum professor Regius, hoc protomathesis opus olim conscriberet, ipsumque tandem in publicum bonarum literarum incrementum aedere proposuisset: reperit forte fortuna, Regiam ipsam maiestatem apud Lugdu num. Praeuidens itaque praefatus Orontius calchographos, quibus ipsum opus typis excudendum traditurus erat, dispendium atque iacturam facturos, si qui alij uel librarij, uel artis impressoriae magistri, impensam operam atque fructum surripere molirentur, nactusque tunc temporis peropportunam occasionem: petijt ab eadem Regia maiestate, ut de ipsius operis aeditione priuilegium sibi irrogaretur. Placuit ergo ipsi Regi Christianissimo, in Orontij fauorem, priuilegium sanciri: expedirique diploma imperio atque auctoritate Regia munitum. Quo expresse cauetur, ne quispiam idem opus Orontianum, intra proximum decennium, ab hac prima aeditione supputandum, sine manifesto opificis consensu imprimat, alibiue extra Regis ditionem impressum uenditet, seu quouis modo distrahat: idque sub graui mulcta, in ipso diplomate luculenter expressa, Priuilegium autem subscripsit Bordellus, maiorique signo Regio muniri curauit, mense Iunio, Anno uigesimo secundo supra millesimum &quingentesimum. AVTHORIS PHALEVCIVM. VBI LIBER LECTOREM ALLOQVITVR. Visquis sydereas domos subire, Scrutarique globum cupis profundum, Metiri ingenio secretiora Quotquet turba dedit uetus scientum: Vt quae signifero rotentur axe, Aut quot machina constet alta cyclis, Quidue climatibus ferant meatus Stellarum, uarijs polis uagantum, Et discrimina cunctascire ad unguem: Me uoluas animo litbentiori, Et semper manibus geras necesse est. Αείδω ξαυετοῖσι, δύρας Σ ἴπθεσθε βίόλλα. QUARTI ET VLTIMI LIBRI CAPITA De ratione, atque proportione quantitatum, &speciebus utriusque principalioribus. De additione, atque subtractione duarum quaruncunquam rationum adinuicem, seu de productione rationis, ex duabus quibusuis rationibus generatae. De aurea quatuor proportionalium numerorum regula. De regula sex quantitatum inuicem proportionalium: eiusque differentijs &usu multiplici.