Latin
RELIQVVM EST, VT SPECIALI DISCVRSV, VEL ARTIFICIO
Oronce Finé, Protomathesis 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
RELIQVVM EST, VT SPECIALI DISCVRSV, VEL ARTIFICIO, partium aliquotarum dati cinsuis nudoceamus inuenire, cuius libet numeri partes aliquotas, à binario usque ad denarium meri. numerum denominationem obtinentes: quo rudiores utcunque facilitare ualeamus. Si De tertia parte alquota, uelis itaque scire, an datus numerus habeat tertiam partem aliquotam (nam de secunda seu dimidia praecedenti numero quarto, generalem praemisimus regulam) adde singula elementa seorsum, &ueluti digiti consyderata. nam si collectum inde numerum ternarius metiatur, scito praefatum numerum tertiam habere partem aliquotam: secus eue niente, minimè. Vt si proponatur numerus 216: adde 6 cum I, fient 7, quibus adiungi to 2, consurgent 9. et quoniam ternarius metitur 9: igitur datus numerus 216, habet tertiam partem aliquotam, utpote 72. Idem iudicabis de numero 162: nam I, &6, &2 con9 ponunt similiter 9. Quòd si libuerit agnoscere, an propositus numerus quartam Dequπs. partem obtineat aliquotam: duplica secundum elementum eiusdem numeri, hoc est, denas, seu primum articulum, et productum, adde primo elemento siue digito ipsius oblati numeri. &si resultans inde numerus metiatur à quaternario, huiusmodi numerus habebit quartam: aliter non. Iubemus autem non attingere centenas, aut millenas, &reliquos articulos à primo: quoniam huiusmodi numeri centenarij, &collecti centenarum articuli, semper habent quartam partem aliquotam. Detur in exemplum numerus 216. dupla igitur I, fient 2, quibus adde 6, resultabunt 8: qui quidem octonarius numerus à quaternario metitur. igitur oblatus numerus 216, habet quartam partem aliquotam. Idem iudica De quinta parte bis de numero 288, &reliquis quibuscunque propositis numeris. Ad inueniendum aliquota. autem, an oblatus numerus, in quinque partes aliquotas sit diuisibilis: consydera an ipse numerus sit articulus, aut compositus. Si nanque fuerit articulus, ut 10, 20, 30. 40, 50, 100, 1000. is habet quintam: si autem datus numerus compositus extiterit, nunquam obtinebit quintam, nisi digitus, hoc est, primum ipsius numeri elementum fuerit, 5. cuiusmodi Quòd si abstu Netandim. sunt hi numeri 15, 25, 35. 145, 1265, &similes quinario terminati. leris primum dati numeri, quintam habentis, elementum, &residuum duplaueris, iuncta uni tate, si primum elementum fuerit 5: habebis uia admodum facili, quaenam sit ipsius dati nu meri quinta pars aliquota. Vt si uelis facere periculum de 225: tolle 5, reliquentur 22, haec duplica fient 44, quibus adde I, consurgent 45. pronunciabis igitur 45, efficere quin tam partem ipsius numeri 225: quemadmodum &64, quintam integrare partem numeri 320. De sexta. Si uolueris consequenter inuenire, an datus numerus habuerit sextam: quadrupla sin gulos articulos, et productos numeros adde simul, unà cum primo ipsius numeri elemento. Nam si resultans inde numerus metiatur à senario, concludes oblatum numerum sextam obtinere partem aliquotam: quod si secus euenerit, secus etiam iudicabis.