Latin
RELIQVVM EST, VT SPECIALI DISCVRSV, VEL ARTIFICIO
Oronce Finé, Protomathesis 65
Unproofread scanNot analysed yet
Offeratur exempli causa numerus 138. quadruplabis igitur I, fient 4, deinde 3, fient 12, quae simul componunt 16, quibus adde 8, resultabunt 24. At quoniam 24, à senario metiri constat: concludendum igitur, propositum numerum 138, habere sextam partem aliquotam. Idem de caeteris. At si libeat inquirere, an oblatus quis piam numerus possideat septimam partem aliquotam: non est regula facilior ea, quam numero septimo nuper tradidimus, cum 7 sit numerus primus. Vt si uelles scire an 168 habeat septimam: diuides primum 168 per 60, fient 2 pro quotien te, remanentibus 48. quaere itaque, modo nuper expresso, 2 &48 sub 7, in eadem suc cedenti tabula proportionali: quae cum ibidem praecisè reperiantur, non dubitabis praefatum numerum 168, posse diuidi per 7, quare &habere septimam. Ad cognoscendum autem, an propositus numerus octauam possideat: dupla se 13 cundum ipsius numeri elementum, utpote denas, &quadrupla tertium, hoc est, cen tenas, millenis intactis, &productos inde numeros adde simul, unà cum primo to tius numeri elemento siue digito. Quoniam si resultans numerus metiatur ab octo nario, ipse datus numerus octauam partem aliquotam habebit: sin autem, carebit octaua. Hic iubemus millenas prorsus intactas relinqui: quoniam omnis millenarius numerus, octonario metitur numero, centies enim &uigesies quinquies 8, uel octies 12 5, conficiunt 1000 numerum. Accipiamus in exemplum 1368: dupla itaque G, fient 12, quadrupla deinde 3, fient rursum 12, quae simul efficiunt 24, quibus si addideris B, consurgent 32. Atqui 32 metiuntur ab S: metietur igitur ipse octonarius praeassumptum numerum 1368. sic de caeteris. Conse- 14 quenter si uelis examinare, utrum datus numerus nonam partem possideat aliquotam: adde inuicem singula totius numeri elementa seorsum accepta, ueluti numemero octauo pro reperienda tertia parte praecepimus. Nam si 9, resultantem metiatur numerum, metietur similiter &ipsum numerum datum. Esto in exemplum propositus numerus 432. Adde igitur 4 &3, fient 7, quibus rursum addito 2, prouenient 9. Sed nouenarius metitur o: igitur 432 nonam partem aliquotam ob tinebit, &consequenter tertiam, per corolarium sexti numeri. Finaliter si deci- 15 mam alicuius numeri partem desyderaueris, hoc generale documentum obseruabis: utpote. Omnis articulus numerus, ueluti 10, 20, 30. 40, 50, 100, 1000, aut his similis, habet decimam, per diffinitionem articuli, capite primo libri primi declaratam: nullus uerò compositus numerus, sicuti nec digitus, in 10 partes aequales par tibilis est. Quòd si uelis in promptu scire, quaenam sit ipsius dati numeri pars decima: tolle solummodo primum totius numeri elementum, nam residuum decimam eiusdem numeri partem indicabit. Verbi gratia, offeratur numerus 120. tolle igitur O, relinquentur 12: ergo 12 est decima pars eiusdem numeri 120. De succeden tibus, atque similibus numerorum partibus aliquotis, quae sunt penè infinitae, respon denter iudicabis: nam isthaec uidentur, etiam rudissimo, facere satis, quae pro maio ribus numeris, in quibus maior est difficultas, quam in paruis, specialiter tradidimus. De uulgarium fractionum additione. Caput. IIII.