Latin
RO GENERALI VVLGARIVM FRACTIONVM
Oronce Finé, Protomathesis 66
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam numerator scilicet 12, maior est denominatore: idcirco si diuiseris 12 per 8, unum colligetur integrum, relictis +,quae ualent +integri. Huiusmodi nanque fractiones semper ad integra sunt reducendae: &quae sunt remotiores ab integro, in eas uertendae sunt fractiones, quae ad ipsum integrum magis accedunt, &minoribus exprimuntur numeris. quemadmodum primo &secundo numero capitis antecedentis expressimus. turpe enim est scribere 2, cum unum ualeant integrum, &+integri. quod semel dictum uolumus: ne prius oportunè dicta, importuna citatione repetamus. SO CVM AVTEM IPSAE COMPONENDAE FRACTIONES VArios habuerint denominatores: reducantur in primis ad unicum denominationis ge nus, illius uidelicet fractionis, ad cuius denominationem caeterae facilius erunt con uertibiles, per doctrinam antecedentis secundi capitis. quo facto, componantur in unum singuli fractionum addendarum numeratores, &sub inde collecto numero communis locetur denominator, ueluti nuper admonuimus. Esto propositum in exemplum, addere simul –,&–Quoniam igitur –,facilius uertuntur in sex ta, quàm eadem +conuerterentur in tertia: idcirco reduces ipsa –,ad sextorum denominationem, per quintum numerum praeallegati secundi capitis antecedentis, fient +. Adde itaque numeratores ad inuicem, utpote 4 &5, consurgent 9: quae scribes supra 6, communem utriusque fractionis denominatorem, in hunc modum –. Concludendum igitur –,&–,simul iuncta efficere +:quae ad unum inte grum, &–integri reducuntur. De similibus idem facito.