Latin
DAT SI FRACTIONES ADDENDAE MVLTIPLICES HABVE
Oronce Finé, Protomathesis 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
DAT SI FRACTIONES ADDENDAE MVLTIPLICES HABVE rint inter sese denominatores (quod frequentius euenire solet) utpote quòd unius fractionis denominator, alterius sit pars aliquota: hoc summè notandum obseruabis documentum. Diuide maiorem denominatorem, per ipsum minorem, &per quotientem numerum, qui denotat quoties idem minor denominator in maiori con tineatur, multiplica ipsum minorem denominatorem, unà cum proprio numerato re: eo nanque modo, fractionem à minori numero denominatam, perquàm facili &ingeniosa uia, reduces ad denominatorem alterius. Adde postmodum numeratores adinuicem, &producto numero communem subscribito denominatorem: quemadmodum immediatè praecedenti numero primo praecepimus, &absoluta erit propositarum fractionum additio. Dentur ad maiorem quae diximus elucidationem, –&+inuicem addenda. Igitur quoniam 3 minor denominator, continetur in maiori scilicet 9 ter: multiplicabis 3 per ternarium, fient 9. &rursum i per eundem ternarium, fient 3: quae scribes supra 9, ut hic –. Erunt itaque —&1// simul adiungenda. adde igitur 2 &3, fient 5, scribenda super alterutrum nouenarium: in hunc modum +ergo –,&=simul iuncta, efficiunt +. Similiter si proponantur colligenda –,&1/ξ: quoniam 10 continet 5 bis, idcirco mul tiplicabis 5 per 2, fient 10, similis cum priori denominator. Iterum per eundem binarium, multiplices 2 numeratorem ipsius minoris denominatoris, fient 4, scribenda super 10. erunt igitur ,&τς inuicem componenda. adde itaque 3 &4, numeratores, fient 7: haec scribe super 10, pro desyderato numeratore, ut hic 1/5. Concludendum igitur, +&τ/ efficere τ5. VERVM Exemiplum. Notandum. De fractionum addiriome uarios deno monatores habemtium Exemplum. Docimentum animaduertendum, pro diunsis fractionis quari demomitrares unius est alterius pars aeli,ueta. Exemplum. Aliud exemplum.