Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 1
Unproofread scanNot analysed yet
Orontij Finęi Delphinatis, Re GII MATHEMATICARVM Lutetiae professoris: De circuli quadratura, tandem adinuenta &demonstrata, Liber vnus. VOTIES ARISTOTELES SVB scientiam atque cognitionem aliquid posse cadere, necdum tamen scitum ac cognitum esse pronunciat: circuli quadraturam in peculiare citat exemplum. Quanuis enim prisci aliquot Philosophici, ac Mathematici, vt circulo aequale quadratum inuenirent, plurimùm insudarunt: nemo tamen ipsius Aristotelis tempore, hanc quaestionem planè dissoluerat. Nam idem Aristoteles, praefatam circuli quadraturam scibilem esse, at nondum scitam siue demonstratam, pluribus in locis affirmare videtur: vnde quamplurimos ad hanc rursum inquirendam excitutrit. ¶Inter priscos autem philosophos, qui eandem circuli quadraturam subtilioribus indagarunt inuentionibus (vt caeteros omittam) fuit Hippocrates Chius. Is enim per meniscos, siue lunulas, super quadrati ac hexagoni circulo inscripti lateribus delineatas, circulum ipsum quadrare moliebatur: verùm quanquam illius excogitatio fuerit artificiosa, sua nihilominus intentione, ob falsam promiscuamve lunularum assumptionem, frustratus est. Fuit &alius Hippocrates, qui eandem circuli quadraturam per circuli sectiones elicere conabatur: &rectam demum inuenire lineam, quae circunferentiae partem haberet aequalem. Antiphon autem, putabat per isoscelia triangula, super quadrati circulo inscripti lateribus, dein hexagoni, postea sedecagoni, &sic consequenter descripta, aream demum consequi posse circularem, ex qua prodiret quadratum ipsi circulo aequale: praesupponens magnitudinem, ad A.j. Aristoteles in Categor. cap. προς τι. Lib. 2. priorum Ethi. I. cap. 8. Physi. I. ca. 2.