Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 2
Unproofread scanNot analysed yet
circuli quadratura scibilis. Hippocrates Chius. Alius Hippocrates. Antiphon. vltimam posse deuenire partitionem, contra propriam ipsius magnitudinis naturam. Nec defuit Brisso quidam philosophus, qui descripto tam circa quàm intra circulum quadrato: medium inter haec duo quadrata, circulo existimauit aequale. ¶Qui verò ipso Aristotele posteriores extitere: ab Archimede Syracusano acutissimo Mathematico, hac in parte superati sunt. Nam is demonstrauit in primis, aream circuli triangulo rectangulo ad amussim aequari: cuius vnum latus eorum quae ad rectum sunt angulum semidiametro, reliquum verò circunferentiae eiusdem coaequaretur circuli. Quae demonstratio, innumeros excitauit ad disquirendam lineam rectam, quae circunferentiae ipsius circuli foret aequalis: per diametri videlicet ipsius circuli, ad circunferentiam contingentem habitudinem, siue rationem. Quamquidem rationem, idem Archimedes paulò minorem esse tripla sesquiseptima, numerorum demonstrauit inductionibus. Cuius inuentum, etsi praecisionem minimè attigerit: veritati nihilominus adeò propinquum esse videtur, vt magnam rebus humanis contulerit vtilitatem, &mortales ipsos perpetuò deuinctos sibi reddiderit. ¶Ex neotericis porrò vnicum habemus Nicolaum Cusanum Cardinalem, virum suo tempore rarum, &in Mathematicis non infęliciter versatum. Qui diuersis &artificiosis adinuentionibus, conatus est periphaeriae circuli dare rectam aequalem: ac ipsum respondenter quadrare circulum. Quod etsi non planè fuerit assequutus: in mul tis tamen veritatem ipsam adeò propinquè videtur attigisse (ne illum debita laude fraudemus) vt quamplurima antea subobscura, longè clariora reddiderit: &quem multo facilius erat cauillari, quàm imitari. ¶Si qui demum praeter hos, inter recentiores comperiantur Mathematicos, qui eandem circuli quadraturam sint adgressi: aut ab Archimede demonstratam circunferentiae ad diametrum rationem supposuisse videntur, aut nudis &infirmis, &proinde suspectis, id tentarunt adinuentionibus. Quos silentio ideò fore praetereundos, meritò existimauimus. CEGO IGITVR (VT REDEAM VNDE SVM DIgressus) tum verbis Aristotelicis, tum supradictorum philosophorum prouocatus exemplo, &qui sub tanto Rege, ac in tam celebri Academia, tantoque tempore publicus Mathematicarum interpres deputatus sum: iniquam rem, ac meo officio indignam me facturum existimaui, si id quaestionis genus intactum praetermitterem, &ni pro mea virili parte, ac dexteritate animi, aliquam (quae caeteros hac in parte leuaret) excogitarem adinuentionem, qua circulus quadrari vel facilè possit.