Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 10
Unproofread scanNot analysed yet
Inter ipsa postmodum horum duorum quadratorum latera, vtpote a &d: binae rectae lineae sub eadem ratione continuè proportionales inueniantur, per ipsius antecedentis problematis traditionem, quae sint b/ &C, vt quemadmodum latus a/ad lineam b, sic eadem b/ ad C, atque c/ ad latus d. Ex ipsis consequenter lineis rectis b/ &c, quadrata describantur b fy &Cg, per quadragesimamsextam primi eorundem elementorum: sintque ipsorum b f/ &c g/ quadratorum latera, tum inuicem, tum praedictorum quadratorum a e/ &dhy/lateribus aequè distantia siue parallela. In ipsis demum quadratis b f/ &cg, singuli describantur circuli, bl& em, per octauam quarti praedictorum elementorum: qui quidem circuli, ob ipsam laterum hypothesin, idem centrum habebunt cum circulo a h, scilicet n: &vnà cum ipsis quadratis, circa eundem diametrum constituentur. I His in hunc modum constructis, aio quadratum b fraequari in primis ipsi dato circulo a h: necnon &quadratum C g/ circulo bI, atque dh/quadratum circulo Cin /respondenter coaequari: ipsum praeterea quadratum eg, eidem circulo a hy esse isoperimetrum. Quemadmodum succedentibus problematibus manifestum efficiemus.