Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 9
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi nanque maior linea dimidium fuerit eiusdem maioris, vel ipso dimidio minor: secunda linea proportionalis (qualis fuit b k/aut br/ in eadem praecedenti figura) alia ratione disquirenda est, atque toties varianda inuestigationis formula, quoties eadem minor linea variam partem quotam fecerit ipsius maioris à numero pariter pari denominatam, aut inter earundem partium quotarum distinctiones limitata ceciderit. Quo facto, complenda erit figura: vti supra descriptum est. Nam caetera, vnà cum ipsa demonstratione, ex omni parte manent eadem. Haec autem constructionum primordia, hic sigillatim enarrare, su peruacaneum ac inutile duximus: quoniam latus quadrati in circulo descripti, dimidio lateris eius quadrati quod eidem circulo circunscribitur semper est majus. A quorum laterum, &duarum intermediarum linearum continuè proportionalium harmonia, susceptum videtur pendere negotium. Eas itaque variandi formulas, in eo libello prosequendas reseruamus: quem de multiplicatione atque transmutatione figurarum (Deo fauente) propediem conscribemus. Problema secundum. Ato circulo, bina describere quadrata, alterum quidem ipsi dato circulo aequale, alterum verò eidem circulo isoperimetrum. 1 ¶Dum vni tantummodò circulo aequale quadratum, aut vni quadrato circulum aequalem, per hanc nostram describere volueris inuentionem: tria simul offendes quadrata tribus circulis aequalia, trésve circulos tribus quadratis respondenter aequales (quasi trinitas in vnitate, vel vnitas in ipsa trinitate, sub hoc nostro includatur inuento) ac ipsi dato circulo, vnum ipsorum quadratorum simul isoperimetrum. ¶Sit igitur datus circulus a h, cui oporteat vnum aequale designare quadratum, alterum verò isoperimetrum. Circa eundem itaque circulum a h, quadratum describatur a e, per septimam quarti elementorum: intra verò eundem circulum a h, aliud describatur quadratum dh, per sextam eiusdem quarti.