Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 102
Unproofread scanNot analysed yet
Nec obliuiscaris oportet, quoties idem positionis angulus fuerit rectus, tunc viatorium arcum longitudinalem eorundem locorum exprimere differentiam: &ipsa loca, eandem ab Aequatore possidere latitudinem. roblema 4. Ognita longitudine atque latitudine tam radicalis, quàm alterius dati cuiusscunque loci: arcum viatorium eisdem locis interceptum, vnà cum positionis angulo, sub eodem arcu viatorio &Meridiano loci radicalis comprehenso, versa vice reddere notum. 1 Supponimus itaque alterum locorum fore radicalem, &ad illius latitudinem ipsum geographicum Planisphaerium esse constructum: vtriusque insuper loci longitudinem, siue adminiculo praecedentis libri nostri, siue ex ijs quae capite tertio libri quinti nostrae Cosmographiae tradidimus, aut aliunde fore notam: vtrunque praeterea locum, borealem habere latitudinem.