Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 103
Unproofread scanNot analysed yet
Subtrahes igitur minorem longitudinem, à maiori: &differentiam numerabis in limbo aut Aequatore instrumenti, à linea eius Meridiana versus ortiuam aut occiduam eiusdem instrumenti partem, prout datus locus orientalior vel occidentalior fuerit ipso radicali. Fini autem supputationis applicabis lineam fiducialem superincumbentis regulae siue dioptrae: eam scilicet partem, quae in 90 gradus diuisa est. Numerabis consequenter in ipsa hoc modo quiescente regula, ab illius extremo versus instrumenti centrum: ipsius dati loci latitudinem. Quo facto: animaduertes diligenter eum viatorium circulum, qui per ipsius numeratae latitudinis finem educitur. Arcus enim eiusdem viatorij circuli, inter ipsius latitudinis finem, &loci radicalis verticem comprehensus: indicabit gradus &minuta saegmenti viatorij, seu directi itineris, inter eundem radicalem &datum locum incidentis. Arcus porrò Aequatoris siue limbi, inter ipsum viatorium circulum &lineam instrumenti Meridianam comprehensus: positionalis anguli quantitatem simul propalabit. ¶Horum autem exemplum, ex ipsa precedentis tertij problematis potes elicere figura. In qua, differentia longitudinalis nota, sit bh: &ad punctum h/ applicata fiducialis regulae linea, quae in 90 partes diuisa est, an h. Et in ea dati loci supputata latitudo (quę nota supponitur) sit hn. Per ipsum autem punctum n, transeat arcus viatorius gnm. Aio itaque segmentum gn, metiri viatorium &H. iiij. directum supradictorum locorum interuallum: Arcum autem b hm, anguli positionalis, quem facit idem arcus viatorius cum linea Meridiana loci radicalis, ostendere quantitatem. Ipsum denique viatorium graduum &minutorum interstitium, in milliaria (si volueris) promptissimè reuocabis, dando vnicuique gradui millia passuum 62 &/:ex ipsis autem milliaribus, quas volueris leucas vel facilè compones. Problema Lanisphaerium ipsum geographicum, in ampliorem magisque vniuersalem redigere contexturam: idemque pluribus radicalium locorum simul coaptare latitudinibus.