Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 13
Unproofread scanNot analysed yet
¶Item, cùm sit vt quadratum b fyad circulum a h:sic quadratum dh, ad circulum em. erit etiam permutatim per ipsam decimamsextam quinti elementorum, vt quadratum b f/ad quadratum dh: sic a h/circulus, ad circulum em. Vt autem quadratum bf, ad quadratum dh: sic quadratum a e, ad quadratum Cg, per eandem decimamsextam quinti. Vt igitur quadratum a e/ ad quadratum Cg: sic a h circulus, ad eundem circulum Cm. Quae simul oportuit demonstrasse. Problema quartum. E rationum compositione, pauca subnotare: Qualiter praeterea inter datos, quosuis inaequales numeros, duo medij numeri sub eadem ratione continuè proportionales inueniantur, exprimere. ¶Quam vim habeant ipsae rationum compositiones: ex magna Ptolemaei constructione (quam vocant Almagestum) colligere haud difficile est. Vniuersam nanque caelestium motuum contem plationem, ex ipsis rationum videtur elicere compositionibus. Per ea autem, quae super decima quinti, &quarta sexti elementorum diffinitione conscripsimus: fit apertè manifestum, omnium duarum quarumuis magnitudinum rationem, constare ex rationibus, per quotlibet eiusdem generis interpositas magnitudines occurrentibus. Seu (mauis) extremorum rationem, ex intermediorum constare rationibus. Omnis porrò ratio (vt eadem quinta diffinitione sexti elementorum demonstrauimus) ex duabus aut pluribus rationibus constare dicitur: quando rationum denominatrices B. j. quantitates, inuicem multiplicatae, aut diuisae, aliquam efficiunt rationis quantitatem, à qua videlicet inde procreata ratio denominatur Multiplicantur autem datarum rationum quantitates adinuicem: quando ambae rationes datae, aut simul maioris, aut simul minoris inaequalitatis existunt. Altera verò per reliquam diuiditur: cùm vna maioris, &altera minoris est inaequalitatis.