Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 14
Unproofread scanNot analysed yet
tunc enim maior rationis quantitas, per minorem diuiditur rationis quantitatem: siue ea maioris, aut minoris inaequalitatis extiterit. Idque velim intelligas, tam de surdis &ignotis quantitatum rationibus, quàm de ijs quae per numeros exprimuntur: semper enim extremorum ratio, ex intermedijs conficietur rationibus. Quemadmodum praefata diffinitione quinta sexti elementorum, &secundo capite libri quarti nostrae Arithmeticae practicae amplissimis declarauimus exemplis. ¶Ex eisdem itaque rationibus, eaedem rationes de necessitate procreantur: similiter &rationes quae cum eisdem rationibus easdem producunt rationes, sunt eaedem adinuicem. Sola insuper aequalitatis ratio, ex duabus similibus rationibus conficitur: quarum vna maioris, altera verò minoris est inaequalitatis. Ex geminis autem maioris inaequalitatis rationibus, ratio itidem maioris inaequalitatis generatur: quemamodum ex duabus rationibus minoris inaequalitatis, minoris quoque inaequalitatis ratio conficitur. Ex vna porrò maioris &altera minoris inaequalitatis ratione (cùm dissimiles fuerint) ea inaequalitatis ratio generatur, quae à maiori fuerit denominata quantitate. Quemadmodum ex praeallegatis compositionum exemplis, colligere haud difficilè potes. Ex duabus autem aequalitatis rationibus, sola ratio constat aequalitatis. Nam aequalitatis ratio, ab vnitate denominatur: at vnitas per vnitatem multiplicata, vel diuisa, semper generat vnitatem. Sola igitur ratio aequalitatis in seipsam ducta, rationem producit aequalitatis. Ex vna demum aequalitatis, &altera maioris aut minoris inaequalitatis ratione: consurgit eadem maioris vel minoris inaequalitatis ratio. quoniam ratio aequalitatis, cùm ab vnitate denominetur: nullam praedictarum rationum immutat. Omnis ergo ratio (vt his finem imponamus) per seipsam diuisa, rationem producit aequalitatis. DOQVONAM AVTEM INGENIO(VT AD SECVNdam problematis partem deueniamus) duobus oblatis numeris inaequalibus, duo medij numeri sub eadem ratione continuè proportionales inueniantur: non adeò facili deprehendere licet artificio. Ex irrationalium itaque magnitudinum praxi, quae Algebra dicitur, &de re &censu, aut linea &superficie, seu de censu radice &numero tractat, &paucis admodùm nota est: hanc generalem, &veluti corollariam, tibi conscripsimus regulam.