Latin
19
Oronce Finé, Quadratura circuli 19
Unproofread scanNot analysed yet
omnibus quadratum b f/ circulo a h, &quadratum C gycirculo bl, atque dh/quadratum circulo em/ respondenter aequale. Difficile est enim, singula in propinquissimis numeris, commensurabilibusve magnitudinibus, omnibus modis adeò exactè conuenire: quin in ipsis incommensurabilibus magnitudinibus (si surdae illarum rationes exprimi possent) eadem respondenter subsequantur. Et proinde quaecunque de rationum compositione, aut similitudine, prima parte antecedentis quarti problematis corollariè subintulimus: inter ipsa quadrata, &inscriptos circulos, inuenientur ad vnguem obseruata. ¶Ex his omnibus subsequi videtur, rationem circunferentiae ad diametrum paulò maiorem esse tripla sesquiseptima: &quadratum consequenter ad inscriptum circulum minorem habere rationem, quam 14 ad II. Cùm enim quatuor quadrata a e/b fye g/dh/ sint continuè proportionalia, &ratio primi quadrati ad vltimum dupla: operaepretium est, ipsam rationem duplam ex tribus similibus constare rationibus, &proinde ex ratione primi quadrati ad vltimum cubicè multiplicata, tum per primam partem antecedentis quarti problematis, tum per decimam diffinitionem quinti elementorum. Atqui nulla est ratio, quae ter sumpta seu cubicè multiplicata, conficiat ipsam duplam: praeter eam, quae est 14 ad 11 &circiter /. Si nanque ducantur 14 in sese cubicè, fient 2744: &11 cum /itidem cubicè multiplicata, producunt ferè 1372, dimidium ipsorum 2744. Quadratum igitur a e/ ad quadratum b fyrationem propemodum habet, quam 14 ad I1 &1/. Eidem porrò quadrato b f, ostensus est aequalis circulus a h: Idem propterea quadratum a e, ad cir culum an/ rationem propemodum habebit, quam 14 ad 11 &1/2, per septimam quinti elementorum. Et quoniam per vltimum corollarium succedentis secundae propositionis, quadratum se habet ad inscriptum circulum, vt quater diameter ad circunferentiae dimidium: qualium igitur partium diameter est 7, talium circunferentia erit 22 &. Et proinde circunferentia ad diametrum rationem habebit, tripsa sesquiseptima vtcunque maiorem. Id etiam, oculari licebit inspectione confirmare. Nam diuiso circuli semidiametro in 7 partes inuicem aequales, si ad iustam acutissimi circini dimensionem B. IIij. (cuius extrema nil aliud, quàm incidentis lineae rectae limites representant) septima diametri pars, ab altero eius extremo sigillatim &ordine coaptetur: vniuersam circunferentiam, 22 septimas adamussim subtendere, te docebit experientia. Et cum arcus, sit maior subtensa chorda: tota circunferentia, maior erit 22 septimis eiusdem diametri. Quod rursum numerorum corroborare videtur calculus.