Latin
20
Oronce Finé, Quadratura circuli 20
Unproofread scanNot analysed yet
Qualium enim partium circunferentia est 360, talium pars vigesimasecunda est 16, &minutorum circiter 22: subtensa verò chorda, per nostram sinuum rectorum tabulam (quae ad imitationem Ptolemaei, supponit diametrum partium 120) est partium 17, &5 circiter minutorum. Septima porrò ipsius diametri pars, est partium itidem 17, &minutorum 8, differens ab ipsa chorda vigesimaesecundae partis, 3 tantùm minutis: quae ex ipso chordarum aut sinuum calculo defecisse, fit manifestum. Nam tum in diuidendis numeris, tum in illorum quadratis radicibus saepius extrahendis, semper aliquid deperditur: propter quod, ipsi numeri à debita vnitatum multitudine tandem coguntur deficere. Hinc ortus videtur esse defectus rationis circunferentiae ad diametrum, quam per sinuum rectorum numeros (ad imitationem Archimedis) infra demonstrauimus. Rei ergo veritas ita habet, vt circunferentia ad diametrum rationem propemodum habeat: quam 22 &1/ ad 7: &quadratum ad inscriptum circulum, quam 14 ad II &1/2. Et proinde qualium partium quadratum a e/est 14, talium a hycirculus, &illi aequale quadratum b f, est 11 &circiter 1/2: quadratum verò Cg, ac illi aequalis circulus b ly partium 8 vnà ferè cum 1/: vtrunque demum &quadratum dh& circulus em, partium 7 similium. Nam 11 &,ducta in 8 &/2, tantum producunt numerum, quantum extremi numeri 14 &7 inuicem multiplicati, vtpote 98: vnde ipsi numeri 14. 11–, 8–,7, sunt per decimamnonam septimi elementorum inuicem proportionales. Neque haec praecedentibus ostensionibus (si diligenter supputare noueris) offendes aduersari: sed potius confirmare singula. Cuius rei ampliorem addere demonstrationem, neque locus neque tempus patitur. PORELIQVVM EST, DEMONSTRARE AMBI tum tertij quadrati Cg, aequalem esse periphęriae dati circuli a h: idque rursum numerorum adminiculo. Sit igitur, lucidioris intelligentiae gratia, ipsius dati circuli dimidium bed, cuius centrum a, dimetiens verò b d: quadrati autem in eodem circulo descripti latus e f, circumscripti verò quadrati latus gh: Intermediorum porrò quadratorum, à duabus medijs lineis proportionalibus descriptorum latera, kI/ &m n:omnia tum inuicem, tum ipsi dimetienti b a dyparallela, sub binisque lineis rectis a e g/ &a fh/comprehensa: vt subscripta habet figura. Aio itaque, quadrantem circuli e cf, aequari tertiae lineae proportionali, siue lateri mn.