Latin
21
Oronce Finé, Quadratura circuli 21
Unproofread scanNot analysed yet
Supponatur enim rursum, diameter b a d/ siue latus gh, esse partium 14. Ipsa igitur circunferentia, per ea quae proximo demonstrauimus corollario, erit similium partium 44 vnà cum //:&illius propterea quadrans e Cf, partium 11 &. Et quoniam gh est 14 partium: illius ergo quadratum erit partium quadratarum 196. Huius autem quadrati dimidium, scilicet 98, aequum est quadrato quod ex e fylatere describitur: quadratum enim quod ex gh, duplum est eius quod ex e f. Radix porrò quadrata ipsorum 98, per doctrinam secundę partis septimi capitis primi libri nostrae Arithmeticae practicae (quae fidelior est praecedente) est partium 9, vnà ferè cum 1/: tanta est igitur ipsa e f. Porrò si multiplicentur 14 partes ipsius gh, in partes 9 &/ipsius e f, producentur 138, vnà cum 1/: quae rursum ducta in partes 9 &1/ conficiunt propemodum 1372. quorum radix cubica, est 11 &/:tot igitur partium est ipsam n, per regulam secunda parte antecedentis quarti problematis expressam. Vtrunque propterea &quadrans Ce f, &latus mn/ est partium 11 &=,qualium diameter circuli, aut latus ghycircumscripti quadrati est 14: &proinde alterum, alteri aequale. ¶Idem rursum in hunc modum concluditur. Dupletur mn(quae necessariò est partium 11 &)consurgent partes 22, &/:quae multiplicatae per 7 partes semidiametri, producunt 155 &/. Tot igitur partium quadratarum est rectangulum, sub bis mn/ &semidiametro a b/ comprehensum. Radix porrò quadrata ipsorum 155 &1/, est partium 12 &2: tantum est igitur latus quadrati, quod eidem aequatur rectangulo. Sed tantum quoque offenditur latus kI, cuiusquadratum ipsi dato circulo praeostensum est aequale.