Latin
25
Oronce Finé, Quadratura circuli 25
Unproofread scanNot analysed yet
Ex primo siquidem inuentò (vt ex ijs quae sequuntur apparebit) fit manifestum: semidiametrum circu li in dimidiam circunferentiam ductum, efficere rectangulum parallelogrammum ipsi circulo aequale. Et proinde necessum est habere rectam, quae eidem circunferentiae sit aequalis: si eiuscemodi volueris conficere rectangulum, &ipsum demum rectangulum, per vltimam secundi elementorum, conuertere in quadratum. Hic enim fuit omnium eorum scopus, qui praefatam rationem circunferentiae ad diametrum (vt curuae rectam haberent aequalem) tanta diligentia inuenire conati sunt. ¶At quoniam ipsa duo Archimedis quae nunc citauimus inuenta, succincta nimium &scabrosa deductione, ab ipso demonstrantur Archimede (saltem quantùm ex ijs, quę ad manus nostras peruenerunt exemplaribus deprehendere valui) adeò vt ijs solis innotescant, qui diu ac non infęliciter in Mathematicis versati sunt: Rem meo officio dignam, &ijs omnibus gratam, ac vtilem simul me facturum existimaui, qui Mathematicis oblectantur institutionibus, si post nostram circuli quadraturam, vtrunque nouis clarioribusque demonstrationibus elucidarem, &praecisiorem vtcunque rationem circunferentiae ad ipsum diametrum, aliáque non aspernenda tandem colligerem. In qua re, partim geometricis elementis, partim verò numerorum (ad ipsius Archimedis imitationem) fretus sum adminiculo. Sit igitur haec quae sequitur de circuli area, prius dilucidanda propositio. C.j. De area circuli, Propositio 1. Vòd circulus sit aequalis triangulo rectangulo, cuius alterum laterum quae ad rectum sunt angulum semidiametro, reliquum verò circunferentiae eiusdem circuli est aequale: demonstrare. ¶Sit datus circulus a b ed, cuius centrum e: datum verò triangu 1 lum rectangulum fgh, cuius angulus qui sub fg/ &ghylateribus continetur rectus existat, &ipsum latus fg/ semidiametro, ghyverò circunferentiae eiusdem circuli sit aequale. Aio datum circulum ab ed, ipsi triangulo rectangulo fghyesse aequalem.