Latin
26
Oronce Finé, Quadratura circuli 26
Unproofread scanNot analysed yet
Si nanque circulus a b Cd, eidem triangulo fghynon fuerit aequalis: erit aut eo maior, vel eodem triangulo minor. Vtrunque porrò est impossibile. Nam si idem circulus a b ed, ipso triangulo fghyfuerit maior: id erit secundum aliquam magnitudinem. Esto illa (si possibile fuerit) magnitudo k. Circulus itaque a b cd, triangulo fg h, &ipsi kysimul iunctis erit aequalis: &proinde k/ magnitudo, minor est ipso a be d/ circulo. Auferatur igitur ab eodem circulo maius quàm dimidium, &à residuo iterum majus quàm dimidium, &deinceps ita quantumlibet: donec relinquatur magnitudo, quae sit minor ipsa K, per primam decimi elementorum. Hoc autem in hunc modum absoluetur. In ipso dato circulo, quadratum describatur a b cd, per sextam quarti eorundem elementorum. Quo sub tracto ex toto circulo: detractum erit majus quàm dimidium. Productis enim a c/ &b d/ eiusdem quadrati dimetientibus, in centro e/ ad rectos sese dirimentibus angulos: per punctum b, ipsi a cparallela ducatur Ib m. &rursum per a/ &c/puncta, ipsi e by paralle lę ducantur al/ &em, per trigesimamprimam primi elementorum: quae per corollarium decimaesextae tertij ipsorum elementorum, tangent ipsum ab cdy circulum. Parallelogrammum erit igitur a Im c/ rectangulum: &ipsius trianguli a bc, hoc est, dimidij quadrati in dato circulo descripti duplum, per quadragesimamprimam ipsius primi elementorum, sunt enim in eadem basi a c) &in eisdem parallelis a c/ &Im/ constituta.