Latin
28
Oronce Finé, Quadratura circuli 28
Unproofread scanNot analysed yet
Clarum est igitur, ipsam multilateram &octogonam superficiem, ex quadrato &circunstantibus triangulis resultantem: maiorem esse dato fghtriangulo, continet enim ipsum fghytriangulum, &partem ipsius k, eam videlicet qua praefatum residuum eadem magnitudine kminus est: cùm per hypothesin, circulus ipsis triangulo fg hy &kmagnitudini simul iunctis, sit aequalis. Atqui ostendetur etiam, quòd &minor est eadem multilatera superficies, ipso triangulo fgh. Diuidatur enim vnum latus ipsius multilaterę superficiei bifariam, per decimam primi elementorum: vtpote, à n/ in puncto S. &connectatur recta linea e S: quae per tertiam tertij eorundem elementorum, ipsam an/ ad rectos dispescet angulos. Quod igitur sub an/ &e s/ continetur rectangulum, duplum est trianguli a en, per saepius allegatam quadragesimamprimam primi elementorum: fiet enim parallelogrammum, in eadem basi an, &in eisdem parallelis cum ipso triangulo a e n/ constitutum. Et proinde quod sub eadem es, &quolibet alio eiusdem poligonae latere continetur rectangulum: duplum est eius trianguli, quod super eodem latere versus e/centrum constituitur. Quotupiex autem est vnum praedictorum rectangulorum, vnius trianguli: totuplicia sunt &omnium triangulorum omnia rectangula, per primam quinti ipsorum elementorum. Quae igitur sub eadem eS, &omnibus eiusdem multangulae lateribus continentur rectangula: dupla sunt omnium triangulo rum, super eisdem lateribus consistentium: &ipsius propterea mul tangulae superficiei dupla, vtpote, quae ex eisdem constat triangulis. Ipsa igitur multangula superficies: dimidium est eorum, quae sub e S/ &quolibet eiusdem superficiei latere continentur rectangulorum. Atqui ipsa es, minor est dati circuli semidiametro, cui aequale supponitur latus fg: &eadem latera, circunferentia eiusdem circuli sunt minora, cui reliquum latus gh/aequale supponitur. &sub minoribus rectis, minora comprehenduntur rectangula.