Latin
27
Oronce Finé, Quadratura circuli 27
Unproofread scanNot analysed yet
Et proinde triangulo a bc, aequalia sunt a b l/ &bem triangula: quae relictis eiusdem circuli sectionibus, super ab/ &b cylateribus ipsius quadrati descriptis, sunt maiora, per nonam communem sententiam. Triangulum propterea a bc, eisdem circuli sectionibus est maius: nam aequalia, eorundem sunt aequè maiora, per sextae communis sententiae conuersionem. Haud aliter ostendetur triangulum ad C, reliquis eiusdem circuli sectionibus, super a d/ &dc/lateribus descriptis, fore majus. Totum igitur quadratum a b Cd, relictis quatuor circuli sectionibus est majus. Eo itaque subtracto, à toto circulo: detractum erit majus, quàm ipsius circuli dimidium. Quòd si residuum fuerit majus ipsa magnitudine k: auferatur rursum maius quàm dimidium ipsius residui, in hunc qui sequitur modum. Diuidatur arcus a by bifariam in puncto n, per trigesimam tertij elementorum: &productis da& cby lateribus in directum &continuum, per datum punctum noipsi a by parallela ducatur Or, per trigesimamprimam primi elementorum: &connectantur a n/ &nby/lineae rectae, per primum postulatum. Parallelogrammum erit igitur a Or brectangulum: &ipsius trianguli isoscelis an b/ duplum, per quadragesimamprimam eiusdem primi elementorum, consistunt enim super eadem basi a b, &in eisdem parallelis a b& Or. Et proinde a no/ &b n r/ triangula, oeidem triangulo a n by sunt aequalia. quae cum sint maiora relictis circuli sectionibus, Triangulum circulo aequale. super a n/ &n by lateribus constitutis: fit vt idem triangulum a nb, eisdem sectionibus sit majus. Haud aliter, diuisis reliquis arcubus bifariam, &descriptis isoscelibus triangulis super reliquis eiusdem quadrati lateribus: vnumquodque triangulum, relictis eiusdem circuli sectionibus, super ipsius trianguli lateribus constitutis, majus ostendetur Quatuor itaque isoscelibus triangulis subtractis: detractum erit à praefato residuo majus, quàm dimidium. At si residuae octo circuli C. ij. sectiones, eadem magnitudine k/sint maiores: subtrahantur rursum octo isoscelia triangula, super antecedentium triangulorum lateribus descripta. detrahetur enim ab ipso residuo majus quam dimidium: quemadmodùm ex proximo discursu deducere haud difficile est. Idque deinceps continuetur: quatenus ipsum residuum, eadem magnitudine k/fuerit minus. Et supponantur exempli gratia, relictaeocto sectiones, super a n/ &n b/ atque reliquis similibus consistentes lateribus: praefata magnitudine k/fore minores.