Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 3
Unproofread scanNot analysed yet
¶Post varias itaque, ac subtiles, aut (si mauis) laboriosas, &partim Origo radicalis huiusce tesuppressas, partim verò aeditas inuestigationes: cùm ex duarum litragonismi cir nearum rectarum inuentione, quae inter duas lineas rectas propocularis. sitas sub eadem ratione continuè proportionantur, atque ex ipsa rationum compositione, multa &sanèquam difficilia comprehendi, suboririve &demonstrari, saepius animaduerterem: Tentaui demum, earundem quatuor rectarum linearum continuè proportionalium adminiculo, ac ipsa rationum compositione mediante, hanc quae sequitur de circuli quadratura contexere, ac tandem elucidare demonstrationem. Quae an pro mea successerit animi sententia: cuiuis aequo, ac in Mathematicis vtcunque versato lectori, relinquimus diiudicandum. Ipsis autem inuidis, ac nostri nominis iniquis obtrectatoribus, meliorem mentem (vt Christianum decet philosophum) exoptamus. Problema primum. Atis duorum quadratorum lateribus, quorum alterum circa, alterum verò intra oblatum describitur circulum: binas medias lineas rectas, sub eadem ratione continuè proportionales inuenire. ¶Ad construendam confirmandamque circuli quadraturam, à noAd huiusce tetragonismi cir bis tandem (vtinam fęliciter) excogitatam: necessum est in primis, cularis constru oblatis duorum quadratorum lateribus, quorum alterum dato sit ctionem necessaria. inscriptum circulo, alterum verò circunscriptum, binas medias lineas rectas, in eadem ratione continuè proportionales reddere notas. Qua ratione autem mathematica, id problema dissoluatur: ex nemine valuimus integrè deprehendere. Quanuis enim plaerique philosophi ac Mathematici (Graeci potissimùm) vt illud explicarent problema, quod cubi duplicatio dicitur, diuersis &subtilibus admodùm inuestigationibus (quas omnes Georgius Valla Georgi val Placentinus, capite secundo libri quarti suae Geometriae citat, &la. A. ij. summatim interpretatur) ostendere conati sint, qualiter inter duas quasuis inaequales lineas rectas, duae mediae lineae rectae sub eadem ratione continuè proportionales obtineantur: Nullam tamen illorum offendimus inuentionem, quae alicuius instrumenti mechanici non vtatur adminiculo, &proinde quae aperta suspitione, vel inexcogitabili difficultate carere videatur.