Latin
33
Oronce Finé, Quadratura circuli 33
Unproofread scanNot analysed yet
¶Hoc praestantissimum Archimedis inuentum de ratione circunferentiae ad circuli diametrum, quemadmodum &proximum de ipsius circuli area: longè faciliori, magisque succincta, atque fida demonstratione, quam fecerit idem Archimedes, vel illius sequaces, conabimur red dere manifestum Esto igitur circuli quadrans a bc, sub a b/ &a csemidiametris, &quarta circumferentiae parte bc/ comprehensus. In hoc itaque circuli quadrante, dato a by vel a c/ semidiametro: aequalis recta linea coaptetur Cd, per primam quarti elementorum. Et à puncto by dati a by semidiametri, ad angulos rectos excitetur be, per vndecimam primi ipsorum elementorum: quae per corollarium decimaesextae tertij eorundem elementorum, tanget circunferentiam b c/ in puncto b. Connectatur deinde recta a de, per primum postulatum: conueniet enim tandem cum ipsa be, per quintum po stulatum. Erit itaque recta Cd, latus hexagoni aequilateri &aequianguli in circulo (cuius quadrans est a bc) descripti, per corollarium decimaequintae quarti praedictorum elementorum: &subtendens propterea arcum 60 graduum, qualium bc/ quadrans est 90. Reliquus igitur arcus db, erit similium graduum 30: &deductus propterea super eodem arcu angulus b a d, tertia pars anguli recti: atque duplum ipsius b e, latus hexagoni aequilateri &aequianguli, eidem circulo circunscripti. Diuidatur itaque idem angulus b a d/ seu b a e/ bifariam, per nonam primi elementorum: sub recta quidem a f. Erit igitur angulus b a f, pars sexta ipsius anguli recti, subtendens gradus 15: duplum autem ipsius bf, latus dodecagoni regularis, circa praefatum circulum descripti. Diuidatur rursum angulus b a fybifariam, per eandem nonam primi: sub recta quidem a g. Angulus ergo b ag, eiusdem anguli recti pars erit duodecima, subtendens gradus 7 &30 prima minuta: &proinde duplum ipsius bg, conficiet latus poligoni regularis habentis latera 24, circa eundem circulum descripti. Angulus consequenter ba g/bifariam diuidatur, sub a hyrecta.