Latin
34
Oronce Finé, Quadratura circuli 34
Unproofread scanNot analysed yet
Erit itaque angulus b a h, ipsius anguli recti pars vigesimaquarta, subtendens gradus tres, vnà cum primis minutis 45: duplum autem ipsius bh, erit latus circumscripti poligoni regularis sub 48 lateribus comprehensi. Diuidatur similiter angulus ba hybifariam: sub recta quidem a l. Angulus ergo b al, erit quadragesima octaua pars eiusdem anguli recti, subtendétque gradum vnum, prima minuta 52, &secunda 30: &proinde duplum ipsius bI, conficiet latus circunscri epti poligoni regularis, latera 96 continentis. Angulus rursum bal, bifariam diuidatur, sub recta an. Erit ergo angulus b an, praefati anguli recti pars nonagesima sexta, subtendens prima tantum modò minuta 56, secunda verò 15: vnde ipsius b n/duplum, erit latus regularis poligoni habentis latera 192, ac eidem circulo circunscripti. Tandem si angulus b a n, per ipsam nonam primi elementorum bifariam diuidatur, sub recta quidem a o: necessum est angulum ba o, centesimam &nonagesimamsecundam partem anguli recti continere, subtenderéque vnius gradus prima minuta 28, &secunda ferè 7: atque duplum ipsius bo, fore latus poligoni aequilateri &aequianguli circa pręfatum circulum descripti, cuius latera sunt numero 384.