Latin
38
Oronce Finé, Quadratura circuli 38
Unproofread scanNot analysed yet
Et per sinuum tabulam, cuius sinus maximus est partium itidem 60000 suscipiatur chorda on/quę ex sinu recto dimidij arcus geminato consurgit. Dimidium itaque ipsius arcus bn, continet prima minuta 28, &secunda ferè 7: quorum sinus rectus, habet partes 490. bis autem 490, conficiunt 980: tot &igitur partium est ipsa chorda bn. Multiplicentur ergo 980, per numerum laterum ipsius poligoni cuius bn/ recta est vnum latus, vtpote, per 384: fient partes 376320. tantus est ambitus ipsius inscripti poligoni, habentis latera 384. Bis autem 60000, conficiunt 120000: tot igitur partium est ipsius circuli diameter. Ipsum ergo poligonum, se habet ad diametrum, vt 376320 ad 120000. Sed numerus 376320, continet 120000 ter, vtpote 360000, &praeterea 16320, quae superant ipsorum 120000 octauam partem: nam ea est 15000. Ratio itaque 376320, ad 120000: maior est tripla sesquioctaua. Praefatum ergo poligonum, ad diametrum rationem habet tripla sesquioctaua maiorem. Ipsius autem poligoni lateribus, maior est circunferentia circuli, in quo saepius expressum describitur poligonum. A fortiori igitur eadem circunferentia circuli, ad ipsum diametrum rationem habet tripla sesquioctaua maiorem. Quod susceperamus ostendendum. Corolarium 1. TOn habet ergo circumferentia circuli, ad diame trum rationem tripla superdecupartiente septuagesimasprimas (vt asserit Archimedes) maiorem. ¶Si diuiseris enim 120000 partes diametri, per 71, prosilient 1690, vnà cùm 1/: quae decies sumpta, conficiunt 16901 &1/1/. Haec autem maiora sunt 16320, quibus idem ambitus poligoni partium 376320, superat triplati diametri partes 360000: excedunt enim 581 partibus. Et proinde circunferentia circuli, ter continet diametrum, &minus decem illius septuagesimisprimis. Corolarium 2. Atio tripla sesquiseptima, magis accedit ad Rveram rationem circunferentiae ad diametrum: quàm tripla sesquioctaua.