Latin
39
Oronce Finé, Quadratura circuli 39
Unproofread scanNot analysed yet
¶Nam differentia inter residuum triplati diametri, à toto ambitu circunscripti vel inscripti poligoni regularis habentis latera 384, &septimam totius diametri partem: minor est differentia eiusdem residui, &octauae partis ipsius diametri. Iuxta enim huiusce propositionis primam partem, ipsum residuum fuit partium 16332: iuxta verò partem secundam, 16320. Et vtrobique pars septima diametri, partium ferè 17142: octaua autem, partium circiter 15000. Differentia porrò inter 16332. &17142, est 810: inter verò 15000/ &16332, est 1332. Differentia rursum inter 16320/ &eadem 17142, est partium 822: &ipsa 15000, partium 1320. Minus ergo distat ipsum residuum à parte septima, quam ab octaua: &proinde ratio tripla sesquiseptima, pręcisior est tripla sesquioctaua. Corollarium 3. Raecisior adhuc est ratio tripla superbiparAtiens quindecimas (vt 3, ad I &15) ipsa ratione tripla sesquiseptima. ¶Duo enim quindecima, consurgunt ex &simpliciter iunctis: &neque septimam, neque octauam efficiunt ipsius diametri partem, inter quas eadem ratio circunferentiae ad diametrum versatur. Quòd au tem ea sit praecisior tripla sesquiseptima: ex numorio primae partis huius propositionis, fit manifestum. Nam diameter, fuit partium 119996: &ipsorum 119996 pars quindecima, est 7999 &1/. duae porrò quindecimae, conficiunt 15999 &/:quae ferè complent differentiam inter ambitum poligoni circulo circunscripti habentis latera 384, &triplum diametri eiusdem circuli (quae differentia, fuit partium 16332) &plus differunt ab ipsius diametri parte septima, quae est partium 17142 &/,quam ab ipsis 16332. Distant enim 15999 &/ę, ab ipsis 17142 &/2, par tibus 1142 vnà cum :ab ipsis autem 16332, partibus tantummodò 332 &/5. Et quoniam secundo corollario demonstratum est, rationem triplam sesquiseptimam, praecisiorem esse tripla sesquioctaua: longè itaque praecisior erit eadem ratio tripla superbipartiens quindecimas, ipsa ratione tripla sesquioctaua. Coroilarium 4.