Latin
40
Oronce Finé, Quadratura circuli 40
Unproofread scanNot analysed yet
Rea itaque circuli, ad circunscriptum quaAdratum rationem ferè habet, quam II ad 14: ad inscriptum autem quadratum, quam II ad 7. ¶Hoc velim intelligas, supposito quod circunferentia ad diametrum rationem habeat triplam ferè sesquiseptimam. Sit enim datus circulus ab Cd: circumscriptum autem ex dimetiente quadratum, e fgh. Cuius latus Fg, in directum producatur versus l:ponaturque fgl, circunferentiae ipsius circuli aequalis, ter continens diametrum &septimam eiusdem diametri partem. Connectantur demum bg/ &b Iylineae rectę Triangula igitur b fg/ &b fl, sub eodem sunt vertice b: se habent igitur vt ba ses, per primam sexti elementorum. Supponatur itaque circuli diameter, &proin de latus fg, partium 7: tota igitur fgl, erit partium similium 22. Triangulum ergo b fl, ad triangulum b fg se habet, vt 22 ad 7. Sed per antecedentem primam propositionem, triangulo b fl/aequalis est a b cd/ circulus. Idem ergo circulus a b cd, ad triangulum b fgyse habet, vt 22 ad 7: aequales enim magnitudines, ad eandem magnitudinem eandem habent rationem, per septimam quinti eorundem elementorum. Qualium ergo partium triangulum b fg. est 7, talium circulus a bed/ est 22. Sed qualium partium idem b fgtriangulum est 7, talium quadratum e fgh/ est 28: quadruplum est enim ipsum quadratum e fgh, eiusdem trianguli b fg. Qualium ergo partium circulus a bcd/ est 22, talium circunscriptum quadratum est 28. Se habet igitur idem circulus ab ed/ ad circunscriptum quadratum e fgh, vt 22 ad 28: &proinde vt 11 ad 14, qui sunt minimi numeri in data ratione constituti. Quod autem in eodem circulo describitur quadratum a b cd, dimidium est circumscripti. Qualium ergo partium circulus ipse est 22, talium idem inscriptum quadratum est 14. Circulus ergo abcd, ad inscriptum quadratum rationem habet, quam 22 ad 14: &proinde quam n ad 7. BOFINIS. g Virescit vulnere virtus.