Latin
Problema 2
Oronce Finé, Quadratura circuli 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quatuor insigniores primi elementorum propositiones, à quibus uniuersum pendet artificium. Qu in triangu lis aequaliu la terum, bases sub sequuntur rationem angulorum, sub aequis lateribus contentorum, &è conuerso. basium imitari proportionem, &è diuerso. Cùm igitur praefata isoscelia triangula a b c/ &de f, habeant duo latera duobus lateribus omnibus modis ęqualia, &bases b c/ &e fysint adinuicem inaequales: si vnius trianguli angulus qui sub aequis lateribus continetur, ab alterius trianguli basi denominetur, necessum est &reliquum angulum à reliqua basi respondenter denominari. Tantum enim altera praedictarum inaequalium basium subtensum auget angulum, quantum minuit &reliqua: ob seruatam laterum inuicem aequalium hypothesin. Angulus porrò b a C, subtendit basin b c/ partium 7: quae est latus pentagoni aequilateri &aequianguli, à quinario numero partium basis e fydenominati, &in eo circulo descripti, qui ipsi a b c/ triangulo circunscribitur, per vndecimam quarti ipsorum elementorum. Angulus igitur e df, subtendit versa vice latus heptagoni aequilateri &aequianguli, quòd à septenario numero partium basis e f denominatur, &in circunscripto eidem GOogl triangulo de fy describitur circulo: vtpote basin e fypartium 5, qualium ipsa bc/ est 7. Nam qualium partium circunferentia circuli est 35: talium latus inscripti pentagoni regularis subtendit 7, heptagoni verò latus 5. quinquies enim 7, aut septies 5: conficiunt 35. Basis igitur e fripsius trianguli isoscelis de f, est latus heptagoni aequilateri &aequianguli, quod in circunscripto eidem triangulo defdescribitur circulo.