Latin
Problema 2
Oronce Finé, Quadratura circuli 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem vterque angulorum, qui ad basin consistunt e f, ipsius isoscelis trianguli de f, triplus sit reliqui anguli qui sub e df/continetur: fit per sese manifestum. Cùm enim angulus e d fy subtendat basin e f, quae est latus heptagoni aequilateri &aequianguli, in circulo qui ipsi de fytriangulo circumscribitur descripti: subtendit ergo septimam circunferentiae partem eiusdem circunscripti circuli. Reliqui itaque duo angulid e fy& dfe, qui sunt ad basin e f, reliquas sex partes septimas sibi vendicabunt: qui cùm sint aequales adinuicem, per quintam primi elementorum, vterque eorundem aequalium angulorum, tres subtendet eiusdem cirunferentiae septimas. Et proinde vterque triplus erit reliqui anguli, qui sub aequalibus lateribus continetur. Quemadmodum ex ipsa praecedenti licet intueri figura. UItem si praefata basis b c/ eiusdem isoscelis trianguli a b C, in nouem partes inuicem aequales per antecedens problema diuidatur: &relictis vtrinque binis partibus ad limites ipsius be, quinque rursum intermedię partes in basin noui coaptentur isoscelis, cuius duo latera ipsis a b/ &a c/ lateribus sint rursum ęqualia, cuiusmodi videtur esse triangulum ghl, cuius basis est ipsa hl/partium 5, qualium tota b c/est 9. Erit eadem basis hIylatus nonagoni aequilateri &aequianguli, quod in circunscripto ipsi triangulo ghl/ describitur circuio: Et vterquae eorum qui ad ipsam basin nl/sunt angulorum, quadruplus erit reliqui, qui sub hgl/ continetur anguli. Per ea enim quae de reciproca basium &subtensorum angulorum talium isoscelium proportione, proxima parte sunt demonstrata: necessum est basin hlypartium 5, quam subtendit angulus hglysub aequis lateribus comprehensus, fore latus nonagoni aequilateri &aequianguli, à numero partium ipsius basis b c/ denominati, &in eo circulo descripti, qui eidem ghl/circunscribitur triangulo, Quemadmodùm basis b c/partium 9 similium, quam subtendit angulus b a c/ sub aequis itidem lateribus contentus, est latus pentagoni regularis D. iiij.