Latin
Problema 2
Oronce Finé, Quadratura circuli 49
Unproofread scanNot analysed yet
¶Consequenter si eadem basis bC, praefati isoscelis trianguli a b c, in vndecim partes inuicem aequales diuidatur: &relictis ad vtros que limites ipsius b c/ tribus partibus, reliquae quinque partes intermediae, fiant basis isoscelis trianguli mno, cuius latera mn/ &mo/ ipsis lateribus a b/ &a c/sint rursum aequalia. Erit propter supradictam laterum hypothesin, basis ipsa no, latus vndecagoni regularis, ab vndecim partibus ipsius b c/ denominati, &in eo descripti circulo, qui eidem triangulo mno/circunscribitur: Quemadmodùm basis bc/ trianguli a bc, est latus pentagoni itidem regularis, quod in circunscripto circulo describitur, &à quinque partibus ipsius basis no versa vice denominatur. Qualium enim partium circunferentia ipsius circuli est 55: talium latus inscripti pentagoni regularis subtendit vndecim, ipsius verò vndecagoni latus quinque: nam quinquies I1, vel vndecies 5: efficiunt 55. Quòd uterque angulus, qui ad basin eiusdem isoscelis quintuplus est reliqui. De constructio ne caeterorum isoscelium, cum quibus caetera poligona à primis nume ris denomina nata in circulo describuntur. Recollectio gi neralis supradictorum. Vterque pręterea angulorum qui ad basin no, quintuplus erit reliqui anguli, qui sub nmo, aequalibus ipsius trianguli lateribus continetur.