Latin
Problema 2
Oronce Finé, Quadratura circuli 48
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd uterque angulus, qui ad basin eiusdem isoscelis est triplus reliqui. Constructio iß celis, cum quo nonagonum regulare in circulo describitur. W basis ipsius isoscelis, est latus eiusdem nonagoni, &c quod à partium ipsius basis hl/denominatur numero, &in circulo describitur ipsi triangulo ghI/circunscripto. Qualium enim partium circunferentia circuli est 45: talium latus inscripti pentagoni regularis subtendit 9, &ipsius nonagoni latus 5. nam quinquies 9, vel nonies 5: efficiunt 45. Basis igitur hI, isoscelis trianguli ghl:est latus nonagoni aequilateri &aequianguli, quod in circunscripto describitur circulo. Quòd autem vterque angulorum qui ad basin hl, quadruplus sit reliqui anguli qui sub hgl: fit manifestum. Cùm enim angulus ipse hgl, subtendat basin hlylatus nonagoni aequilateri &aequianguli, &in eo circulo descripti qui ipsi ghltriangulo circunscribitur: subtendit igitur nonam circunferentiae eiusdem circuli partem. Reliqui ergo duo anguli, qui ad basin consistunt hl: reliquas octo nonas eiusdem circunferentię partes occupabunt. qui quidem anguli, cùm per quintam primi elementorum aequales sint adinuicem, vterque eorum quatuor nonas praecisè subtendet: &proinde quadruplus erit reliqui, qui sub hgl/continetur anguli. Vt ex ipsa quae praecedit, potes elicere figura.