Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 57
Unproofread scanNot analysed yet
3 (Quòd si datum poligonum, ab impariter pari numero fuerit denominatum: poterit eius inscriptio, in hunc, qui sequitur modum vtcunque facilitari. Describatur in primis in oblato circulo, poligonum aequilaterum &aequiangulum, à dimidio &impari numero laterum ipsius poligoni denominatum: per secundam huiusce problematis partem. Quaelibet deinde subtensa à lateribus huius poligoni circunferentiae pars, bifariam diuidatur, per trigesimam tertij elementorum. Nam connexis tandem per singulas proximas di uisiones lineis rectis, propositum in dato circulo descriptum erit poligonum: quod per eas, quas nunc citauimus, tertij elementorum propositiones, aequilaterum erit &aequiangulum. ¶Quemadmodùm ex succedentibus, &in exemplum adiunctis, licet deprehendere figuris. In quarum prima, decagonum aequilaterum &aequiangulum, in dato describitur circulo: adminiculo scilicet prius descripti pentagoni ab cde. In secunda verò figura, dodecagonum aequilaterum similiter &aequiangulum, in obiato describitur circulo: mediante videlicet prius descripto fghImn/hexagono. E. j.