Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 58
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda figura de decagoni regularis in circulo descriptione. Alia hexago. ¶Quanquam porrò ipsum hexagonum aequilaterum &aequiangulum, ni intra circu decimaquinta quarti elementorum alia ratione describatur: potest nilum descriptio. hilominus idem hexagonum fghImn, descripto prius aequilatero &aequiangulo triangulo fhm, per secundam quarti eorundem elementorum, in oblato describi circulo. Sed ex ipsius descriptionis, quae eadem decimaquinta quarti traditur, demonstratione: hoc vtile admodum elicitur corollarium. Quòd scilicet hexagoni latus, ei quę ex centro circuli (in quo ipsum describitur hexagonum) est aequale. Corolarium 1. Ircunferentia itaque dati cuiuscunque circuli, in quotcunque partes inuicem aequales vel facilè diuidetur: quod hactenus fuerat desideratum. ¶Cùm enim poligonum quoduis aequilaterum &aequiangulum, hoc est, à libero quouis laterum vel angulorum numero denominatum, in dato circulo per antecedentia problemata describatur: &cuiuslibet poligoni latera inuicem aequalia, aequales circunferentiae eius circuli in quo describitur subtendant arcus, per vigesimamoctauam tertij elementorum. Corollarium ipsum, vtile admodùm, hactenusque desyderatum, fit in promptu manifestum: quòd videlicet circunferentia dati cuiuslibet circuli, in quotcunque partes inuicem aequales diuidi vel facilè possit.