Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 59
Unproofread scanNot analysed yet
Coroliarium 2. Ngulus praeterea rectus, in quotlibet partes inuicem pariter aequales, consequenter diuisibilis erit. 1 CCùm enim circuli quadrans, rectum contineat &metiatur angulum, &quatuor sint in circulo quadrantes: si propositus igitur partium numerus, in quot ipse rectus angulus proponetur diuidendus, per quatuor multiplicetur, &à producto numero denominati poligo ni aequilateri &aequianguli, &in eo circulo descripti, cuius quadrans rectum ipsum capit angulum, per antecedentia problemata latus inueniatur: &toties eidem quadranti per primam quarti elementorum coaptetur, quotus est subquadruplus laterum vel angulorum eiusdem poligoni numerus, &à centro quadrantis siue anguli recti vertice, per singulas ipsius quadrantis siue laterum distinctiones, rectae ęducantur lineae: Idem angulus rectus, iuxta datum partium inuicem aequalium numerum tandem diuidetur. ¶Vtpote, si datum angulum C rectum ab C, in quinque partes inuicem aequales diuidi iubeatur: qua druplabis quinque, fient 20. Dico quòd latus poligoni aequilateri &aequianguli, 20 latera &angulos ha bentis, &in eo circulo descripti, cuius quadrans fuerit arcus a c: quinquies subtendetur in ipso quadrante a c. Coaptetur igitur latus ipsum, per an tecedentia problemata repertum, quin quies à puncto a/ versus C, per ipsam primam quarti elementorum: &à puncto by per singula distinctionum puncta, rectae producantur lineae. E. ij.