Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 65
Unproofread scanNot analysed yet
Idque circumeundo toties obseruetur: donec ipsum a b fghk l/compleatur heptagonum, &vltimus eiusdem poligoni angulus sub l a/ &a by/ lateribus tandem comprehendatur. Aequilaterum erit itaque, descriptum in hunc modum heptagonum, singula enim ipsius heptagoni latera, tum ipsi ab, tum eisdem cd/ &de/ sunt aequalia: &proinde aequalia adinuicem, per primam communem sententiam. Aio demum, quòc &aequiangulum est idem heptagonum: nam singuli eius anguli, eidem angulo Cde/ sunt per constructionem aequales, &aequales propterea adinuicem, per eandem primam communem sententiam. Super data igitur linea recta terminata ab, heptagonum aequilaterum &aequiangulum descripsimus: Quod faciendum susceperamus. Haud aliter caetera quaeuis data poligona, super quacunque linea recta itidem terminata, per proprios eorundem angulos describentur. ropiema 6. Irca datum circulum, poligonum quoduis aequilaterum &aequiangulum describere. AQuanquam ex ijs, quae duodecima, decimatertia, &decimaquar ta propositione libri quarti elementorum, de pentagono tradidimus, coadiuuante hac vniuersali &per nos inuenta poligonorum omnium in circulo descriptione: caeterorum poligonorum circa datum circulum, atque circuli tam intra, quàm circa datum poligonum descriptiones, colligi vel facilè possint. Vt tamen hoc negotium in vniuersum absoluamus: nouas, ac longe clariores (quas recens excogitauimus) inscribendi ac circunscribendi placuit annectere demonstrationes.