Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 66
Unproofread scanNot analysed yet
¶Esto igitur in exemplum vniuersale propositum, describere heptagonum aequilaterum &aequiangulum, circa datum circulum ab ed, cuius centrum sit e. Describatur itaque primùm in ipso a be d/ circulo, heptagonum aequilaterum &ęquiangulum ab cd, per antecedens problema quartum. Connectantur deinde e a, eb, ec, ed, &reliqui eiusdem circuli semidiametri, per primum postulatum. A punctis consequenter a, b, c, d, atque reliquis semidiametrorum limitibus, rectae quaedam lineae ad rectos vtrinque excitentur angulos, per vndecimam primi elementorum: cuiusmodi sunt a fy &a g, b g/ &bh, chy &cl. In directum itaque constituentur singulae binae lineae rectae, ab vnoquoque semidiametrorum limite prodeuntes, per decimamquartam ipsius primi elementorum, veluti sunt fg, gh, &hI: tangentque in eisdem punctis, hoc est, semidiametrorum limitibus, eundem circulum datum, per corollarium decimaesextae tertij eorundem elementorum. Conuenient praeterea lineae ipsae ad vtrasque partes in directum productae, per quintum postulatum: vtpote, fg/ &gh/ in punctum g, gh/ &hl/ in punctum n, &reliquae deinceps suo ordine. Nam singula inscripti poligoni latera, singulos diuidunt angulos rectos: efficiuntque extra idem poligonum, binos interiores &ad easdem partes omnifariam occurrentes angulos, duobus rectis minores. Heptagonum est igitur ipsum fg hl/ poligonum: &circa datum a be d/ circulum, per quartam diffinitionem quarti eorundem elementorum descriptum. AReliquum est, demonstrare quòd idem heptagonum sit aequilaterum &aequiangulum. Connectantur igitur, e g, e h, &e l: &reliquae similes lineae rectae, per primum postulatum. Cùm igitur e a, ipsi e b, per circuli diffinitionem sit aequalis, isosceles est a e by triangulum: &angulus propterea e a b, angulo e ba, per quintam primi elementorum aequalis. Atqui rectus e ag, recto e bg, per quartum aequatur postulatum. Reliquus igi tur angulus g ab, reliquo gba, per tertiam communem sententiam est aequalis. Et latus propterea a g, lateri gb, per sextam ipsius primi ele mentorum coaequatur. Similiter ostendetur, quòd bh/ ipsi hc, &cIipsi l d: &reliquę deinceps, reliquis sunt aequales. Item quoniam a eipsi e b/ est aequalis, &e g/ vtrique communis, basis quoque a gy basi gb/ aequalis: angulus igitur a eg, angulo g eb, per octauam eiusdem primi elementorum est aequalis.