Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 68
Unproofread scanNot analysed yet
Bina ergo triangula a gb& bnc, habent duo latera duobus lateribus aequalia alterum alteri, atque basin ab/ basi bc/ aequalem (sunt enim latera inscripti heptagoni aequilateri &aequianguli) angulus igitur a gb, angulo b hc, per octauam ipsius primi est aequalis. Haud dissimiliter ostendentur reliqui eiusdem heptagoni anguli, tum inuicem, tum vtrique ipsorum a gb/ &b hc/ respondenter coaequari. Aequiangulum est igitur ipsum fghl/heptagonum. Patuit quòd aequilaterum, &circa datum abcd/ circulum descriptum. Quod oportuit fecisse. Eodem modo caetera poligona, eidem circunscribentur circulo.